In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter.
[*]( 7. 1. 2 (2) )Uerbum. quod factum est ad Hieremiam o do-[*]( 1 *Hier. 6, 23 3. 5 *Hier. 6, 29 8 Hier. 6. 27 8. 9. 10 *Hier. 6, 27 18 cf. Ps. 57, 5. 6 19 *Hier. 6, 29 20 Hier. 6r 29 22 Hier. 6. 30 *Hier. 6, 30 )[*]( _2 ignem M quod APp.c. 3 ΦVCHTN pua M ΦΥCΗθΝpu A, (-pV) V ΦVOHTNpu P \'apellant M consumptum codd. (p ezp. L) (° lin. 5 et 21) 6 aoeat Y 10 nt] t L nullius P 11 populi] hostis P per- timiscat Ma.c. pertimescunt P nt] et v 12 nare A.La.c. 13 ratione posse υ 14 adnlterata MAVΡυ 16 omne s. u. P consumetur Ap.c. redigetur AVP,Ma.c. 17 periit P 18 aspide VMa.c. sordae Ma.c. 19 opdnrantia Ma.c. obdarant F andeaat M 20 enim eras. A malitia P 23 eiecit P 24 inobidientes La.c. (== p. 94, 22) )
imperatur autem prophetae, ut stet in porta domini, per quam ad orandum dominum ingreditur populi multitudo, ut per hanc occasionem possint audire, -quae dominus praecipit. per quod intellegimus duritiam populi Iudaeorum, quod quasi mendaces atque uaesanos habuerint prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire coguntur uerba domini et non propter hoc, quod uerba sint domini.
[*]( 7, 3 )Haec dicit dom inus exercituum, deus Israhel: bonas facite — siue dirigite — uias uestras et studia uestra — siue adinuentiones uestras — et habitabo uobiscum in loco isto siue habitare uos faciam in loco isto. Clementissimus medicus omni uulneratos cupit sanare medicamine. quando autem dicit: bonas facite siue corrigite uias uestras, ostendit eas esse peruersas et nihil in se habere boni.