In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
ubi nos diximus: luctum unigeniti fac tibi, pro unigenito\' in Hebraico scribitur \'iaid\', quod magis \'solitarium\' quam \'unigenitum\' sonat. si enim esset \'dilectus\' siue \'amabilis\', ut LXX transtulerunt, \'ididia\' poneretur, quod et Salomoni deus nomen inposuit. nihil autem dolentius quam unum uel solum perdere filium.
illudque, quod nos interpretati sumus: quia repente ueniet uastator siue miseria super nos, LXX super uos posuerunt, cum multo deus misericordius dixerit, ut. quidquid super suum uenturum est populum, super se quoque uenire testetur. \'uastatorem\' autem proprie uelNabuchodonosor uel diabolum significat.
[*]( 6,27 -30 )Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis uiam eorum. omnes isti principes declinantes - siue inoboedientes —, ambulantes [*]( 4. 5. 6. 7 *Hier. 6, 26 7 Hier. 6, 25 12 Hier. 6, 26 13. 14 *Hier. 6, 26 15 cf. II Reg. 12, 25 17 Hier. 6, 26 18. 19 *Hier. 6, 26 25 *Hier. 6, 28 ) [*]( 1 nec v nt om. v firmissimia v 2 monitionibos Ma.c. 5 plantum L,Va.c. miserabile V 6 uenit MAVP 8 nia M uinea P 10quid]quaeP12dicimus_codd. 10 quidj quae P 12 dicimus P 13 scripitur M iaid v aid codd. solitario Ma.c. 14 delectus IMa.c. 15 idia A V,LPa.c.m2 idiae M idid v salamoni LM 17 filiorum AVP,Ma.c. -que] quoque t summus Ma r. 19 multos deos P misericordis La.e. miserabiiius MVP,Aa.c.m3 20 aeaturua Ma.c. 21 uastator V naboch. (h s. u.) A nabugod. Pa.c. 23 robusto La.c. 24 scieas F 25 inobedientes La.c. fraadolenter Âa.c. )
Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt.