In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
statimque infert: cet constitui super uos speculatores\'—hau dubium. quin apostolorum indicetur chorus iuxta Hiezechiel: fili hominis, speculatorem te dedi domui Israhel -, \'et praecepi, ut audiretis uocem tubae uel mandata euangelii uel doctrinam apostolorum iuxta illud Isaiae: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion; exalta sicut tuba uocem tuam, qui adnuntias Hierusalem\'.
qui dixerunt: non audiemus et inuitati ad cenam noluerunt uenire; propterea dicitur: audite, gentes! quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.