In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
ideo audite — siue audierunt — gentes et cognosce, congregatio - siue qui pascitis greges aut iuxta Symmachum: et cognoscite testimonium, quod in eis est—, quanta ego faciam eis! audi terra! Euangelica parabola, si fuerit intellecta, huius loci praebebit intellegentiam; in qua negotiator bonus omnes uendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam, quod scilicet per patriarchas et prophetas ueniamus ad eum, qui dicit: ego sum uia.
standum est igitur in prophetis et diligentissime contemplandum et interrogandum de -semitis antiquis siue sempiternis — quae multorum sanctorum sunt tritae uestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι —, quae sit uia bona in euangelio, et ambulandum in ea; quae uia cum inuenta fuerit, praebet refrigerium siue purificationem [*]( 6 cf.Ezech. 22,26.Eccle.6, 5 11.12*Hier. 6,16 15.16.17*Hier.6,18 -0 cf. Matth. 13, 46 23 Ioh. 14, 6 26 *Hier. 6, 16 27 cf. Marth. 7, 14 ) [*]( ...1 nec Мp.c. 2 habuerunt v 3 corruunt Mpx. 4 paenae M paene V j malitiarumque P 12 ambulauimus MAPa.c. 13 specnlatores] k dixi add. s. u. m2 A 14 aadiemar V 15 cognoscite P 18 quantam Pa.T. enuangelica L (passim) euangelicam P 19 parabala V,La.c. parabo- lam (o ex u) P fuerint P praebit (e s. i) intellectum P 26 rpibo MP TPIBO A θp:BO Y )