In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam.
[*]( 6, 11 a )Ideirco furore domini plenus sum, laborani sustinens. LXX: et furorem meum impleui et sustinui, et non consumsi eum. Iuxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod uenientem iram dei ante prospiciat et plenus sit furoris domini et iracundiae et ultra sustinere non possit nec pro peccatoribus audeat dominum deprecari.
iuxta LXX autem nouus sensus ponitur, quod ipse loquatur dominus et dicat: furorem meum conpleui feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae saluae fiant. quod mihi uidetur sibi esse contrarium; si enim conpleuit furorem suum, quomodo sustinuit, ne conpleret?
[*]( 6,11b. 12a )Effunde — siue effudit — super paruulum um [*]( 8 cf. Dent. 10, 16. 30, 6. Hier. 4, 4. Rom. 2, 29 9 Matth. 11, 11 14 *Hier. 6, 11 20 *Нier. 6, 11 22 cf. Iudd. 5, 13. Rom. 9, 27. 11, 5 25 *Hier. 6, 11 ) [*]( 1 non-audire (lin. 3) in mg. M ecce-illud ex Vulg. suppleuit Erasmus, om. codd. υ 4 uaccat V inpossibilitaa s. w. L contemptu codd. (torr. L) 5 discendit P,La.c. 6 suscepit Ma.c. 7 quo i] quae c iucircumcisio MVP,LAa.c. tribus generibus in acripturis v 9 et om. Px dominus om. P 10 suscepimus MP,LAa.e. 11 fneratj nobis. add. 9 14 sostenai L&.c. 15 consumpsi MA,La.c.. (con add. m2) P sumpsi V 18 aadiat P 19 loquar V loquatur om. v 20 et-meum om. υ 23 sustenuit La.c. 24 nec V 25 effudit| effundit MAV,La.c.,υ paruolum МPa.c. )