In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 2, 9 )Propterea adhuc indicio contendam uobiscum, ait dominus, et cum filiis uestris disceptabo. Ne uideatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit iuxta illud, quod Dauid canit et usurpat apostolus: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. quodque posuit \'adhuc\', saepe se fecisse testatur, et quod intulit \'cum filiis uestris\', similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. occulte autem significat, quod antiquam in deum negationem etiam filii eorum in aduentu domini sint secuti
[*]( 2,10.11 )Transite ad insulas chettim et uidete et in Cedar mittite et considerate uehementer et uidete, si factam est huiuscemodi: si mutauit gens deos - siue deos suos —: et certe ipsi non sunt di. populus uero meus mutauit gloriam suam in idolum siue, de qua ei nihil proderit. Conparationem facit eius rei, quae inconparabilis est. et uerum deum confert mendacibus.