Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; ama illam et servabit te. Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te. Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero—rursus admoneo—eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus

p.194
instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit. Unde et sapiens ille Graeciae, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit. Sed et ipsius Abisag nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur
p.196
enim pater meus superfluus vel patris mei rugitus. Verbum superfluum ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco superfluus quasi non necessarius ponitur. Sag autem, id est rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Somanitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere; quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, divisoris, id est Phares, sortitus est nomen. Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit. Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat: Hi sunt, Cinaei qui venerunt de calore domus Rechab. Et dominus noster in evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?

Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines

p.198
capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum. Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu. Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et apostolum spiritu ferventes et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente refrigescet caritas multorum. Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.

Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur. Si enim κλῆροσ Graece sors Latine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere

p.200
debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino. Qui dominum possidet et cum propheta dicit: Pars mea dominus, nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit praeter dominum, pars eius non erit dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo, ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis. Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia?
p.202
Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes ferant. Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris; ne in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit. Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis. Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secieto et absque arbitro non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam; non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones et, quid-
p.204
quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula et orariola et fasciolas. et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum meumque desiderium et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio! Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.