Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Saluta Paulam et Eustochium—velit nolit mundus, in Christo meae sunt—saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Mareellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis: Ante tribunal
PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus. Nunc iam cano capite et fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus: Frigidus obsistit circum praecordia sanguis;
Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentiae non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quaesivit uxorem; Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit; taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus; certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.