Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. Inbellem manum percussor
Rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. Iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. Iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: O omnibus inaudita res saeculis!—ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.
Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus. circa quorum sarabara sanctamque caesariem
Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem immundam perfuso pulvere turpans: Meum, inquit, O cives, petitis caput, me illi vicarium datis! Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.
Novus igitur ensis, novus percussor adponitur.
Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit. Subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam: iam spirat, iam videt, iam sublevatur et loquitur, iam in illam potest vocem erumpere: Dominus, auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo.