Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
Quid igitur faciam? Quod inplere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori. Nunc mihi evanescentibus terris caelum undique et undique
Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. Hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero—nam id crimen maritus inpegerat—poenali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. At vero mulier sexo fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia! Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separate, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur;
Una interim vox: Caede, ure, lacera; non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: Quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.