Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hortamur eos, qui talia sapiunt, ut errores hereticos relinquentes adquiescant ecclesiasticae ueritati et festiuitatem dominicae passionis non faciant inperfectam nec principalem et maiorem hominis partem in saluatore negent absque anima et mente corpus illius adserentes. si enim ita erat, quid de se uolens intellegi loquebatur: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus? et si tantum carnem hominis adsumpserat, cur in passione dicebat: spiritus promptus, caro autem infirma?

Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae condicionis exhibens sacramentum perfectam similitudinem nostrae condicionis adsumpserit nec carnem tantum nec animam inrationalem et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians perfectum in se hominem demonstrarit, ut perfectam cunctis hominibus in se et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de caelo nec animam, quae prius substiterat et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulauit, sicut Origenis nituntur docere discipuli.