Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Atque ita ipse disputationis ordo conuincit nihil a domino inperfectum esse susceptum, sed adsumptum ab eo hominem plene perfecteque saluatum. nulli enim dubium, quin inrationabilium iumentorum animae non ponantur et resumantur, sed cum [*](4 *Deut. 1,17 8*1 Cor. 13, 3 23 *Ioh. 10,18 ) [*](5 deb. semper U in om. V 6 quam TV dign. est g 11 habeam U proderit Tp.c.UV 12 origenis TV 14 pr. ot] etiam V 15 pertinent et U 19 reliquie U 20 perf. nom.] perfectionem V accipiunt U 24 pon.habeo om. U 25 eam] illam T 30 pleno perfectoque V )
et multo ante, quam faceret, loquebatur in psalmo: non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corru p tionem. nec credibile est, quod ad inferos caro eius descenderit uel prudentia carnis, quae appellata sit anima, inferis apparuerit, sed, quod corpus eius positum in sepulchro sit et ipse nec de corpore et sapientia carnis nec de diuinitate sua dixerit: non derelinques animam meam in inferno, sed uere de nostrae naturae anima, ut perfectam ac rationalem et intelligibilem atque sensibilem ad inferos animam descendisse monstraret.