Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
si enim incorruptio corpora in nihilum redigit, consequens fuerat dicere corruptioni ea in perpetuum reseruari essetque fortior incorruptione. sed absit Paulum contraria sibi scribere et incorruptioni et corruptioni eandem esse naturam. quodsi, ut [*]( 1 *Leu. 24, 15-16 15 *Rom 6, 9-10 19 *I Cor. 15, 42-44 ) [*]( 2 nomin. in falsum u blasphemauerit U 4 et] at s affecit Uu 5 casu u cassum et inane s ei di T 8 resurgent Tp.c.m2 10 mans.] inanibus u ad om. u delapsae U lapsae u 11 nouis, quae Vall. nobisque T (nobis ut m2) UVu quis ista aud.] cur ita audies u 12 pertimescat T 15 scribat V scripsit u; add. sic g illi u 16 pr. mortuum s peccato in ras. V, om. u alt. mortuum g- 17 si-pen. om. V 18 caro ab] carnali u separate u 19 sint u rursum U adiungit Uu 20 surget s incorr.] corr. U 21 surget s 22 resurget V surgit U 23 surget U alt. corpus om. u 24 incorr.] corr. u corpora om. g 25 ea corr. U corruptione V ea] et u 26 incorruptioni T incorrupto g; add. corruptio UVu contrarie u scrib. sibi V 27 pr. et om. u incorr. et corr. u incorruptionis cet. quodsi] quod T ut] et V )
sin autem corruptibile et mortale corpus surrecturum est, consequentius fuerat apostolum dicere: \'seminatur in corruptione, surgit in corruptione; seminatur in infirmitate, surgit in infirmitate; seminatur in ignobilitate, surgit in ignobilitate; seminatur corpus animale, surgit corpus animale\'. quodsi corruptionem et infirmitatem et ignobilitatem amouet a corporibus suscitatis et dicit e contrario incorruptione et fortitudine et gloria corpora uestienda et pro animali spiritale corpus esse reddendum, soluta erit mors et in corporibus suscitatis pro morte et corruptione inmortalitas incorruptioque regnabunt, quia et ipsum corpus inmortale et incorruptum resurget, ut possit permanere animae coaeternum.
igitur et saluator pignus salutis nostris corponbus in resurrectione sui corporis tribuens non potest credi ultra moriturus apostolo in hanc sententiam congruente: Christus resurgens ex mortuis ultra non morietur, mors ei nequaquam dominabitur, ne, si illius fuerit dominata, dominetur nostri.