Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quae mulier ignorante nie amicorum eius studio etiam in albo uiduarum descripta est, ut refrigeriis elemosynae dolorem. uulneris solaretur. quod postquam a quodam diacono didici, qui intrepidus nuntiabat mulierem scriptam in uiduarum numero, ut taceret, quod obiecerat, ilico per multos Isidoro indicem prodidi et monui, ut episcoporum se iudicio praepararet muliere dumtaxat a ceterarum consortio separata, donec causae uideremus euentum. neque enim fas erat eam ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere aut tacuisset. iste est signifer hereticae factionis; hoc utuntur duce [*]( G ) uel locupletissimo hi, quos in exordio epistulae descripsimus, qui possit praebere cibos et peregrinationis eorum incommoda sustentare. ubi furor et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus uarii, nihil hoc largitore adcommodatius.