Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
qui cum accersitus esset ad quaestionem coram episcopis, ut omni clero negotium diceret, et crebrius uocaretur ad causam, coepit subterfugere et differre diem ex die illa uidelicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. et hoc faciens sanctorum fratrum animos uulnerabat. quis enim ambigit fiduciam bonae esse conscientiae, fugam autem et dissimulationem, ut parcius loquar et aperte proferam, quod sentio, apud plerosque genus confessionis iudicari? praesertim cum graue ei mulier datis libellis crimen inpingeret et hoc per populos iactaretur,. illum magnopere agere, ut quolibet potius genere quam episcoporum iudicio res finem acciperet.