Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uae, inquit Esaias, qui dicunt bonum malum et malum bonum, qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint, detrahendum est nec amicorum laudanda sunt uitia et unumquodque non personarum, sed rerum pondere iudicandum est. mordetur et Lucilius, quod inconposito currat pede, et tamen sales eius leposque laudantur.