Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
laudaui interpretem, non dogmatisten, ingenium, non fidem, philosophum, non apostolum. quodsi uolunt super Origene meum scire iudicium, legant in Ecclesiasten commentarios, replicent in epistulam ad Ephesios tria uolumina, et intellegent me semper eius dogmatibus contra isse. quae enim stultitia est sic alicuius laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumque eruditi et ardentis uiri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. fortissimos libros contra J Porphyrium scripsit Apollinaris, ecclesiasticam pulchre Eusebius i historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introducit οἰκονομίαν, alter inpietatis Arrii apertissimus propugnator est: