Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ac ne quis me putet solas in Nebridio praedicare elemosynas, quamquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: sicut aqua extinguit ignem, ita lemosyna peccatum, ad uirtutes eius ceteras ueniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. quis fornacem regis Babylonis sine adustione ingressus est? cuius adulescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? quae uxor eunuchi nullos creat liberos uoluptate transacta? quem hominum disputatio illa non terreat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?