Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

habentes uictum et uestitum his contenti sumus. ubi uile holusculum et cibarius panis et cibus potusque moderatus, ibi diuitiae superuacuae, ibi nulla adulatio, quae uel praecipue fructum respicit. ex quo colligitur fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi.