Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

raptus est, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placita deo erat anima illius. unde et ego possum uere super eo abuti apostoli uoce dicentis: in ueritate cognoui, quoniam non est personarum acceptor . deus, sed in omni proposito, qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. nihil nocuit militanti paludamentum et balteus et apparitorum cateruae, quia sub habitu alterius alteri militabat, sicut e contrario nihil prodest aliis uile palliolum, furua tunica, corporis inluuies et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant.