Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato in Nebridio meo uindico. sic religiosus fuit et amator pudicitiae, ut uirgo sortiretur uxorem; sic timens deum cum uniuersa domo sua, ut oblitus dignitatis omne consortium cum monachis haberet et clericis tantasque elemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum atque debilium obsiderent examina; certe sic semper orans deum, ut illi, quod optimum esset, eueniret.