Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mel non offertur in sacrificiis dei et cera, quae dulcia continet, non lucet in tabernaculo, sed oleum purissimum, quod de oliuae profertur amaritudine. mel enim distillat a labiis mulieris meretricis; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan et sorte deprehensum uix populi precibus liberatum. quod autem obprobria contemnenda sint et, si falso obiciantur, beatitudinem pariant, saluator plenissime docet.