Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sobrium siue uigilantem — quippe utrum que significat -, prudentem, ornatumhospitalem, doctorem: sacerdotes, qui ministrant in templo dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate adgrauentur corda eorum et ut sensus officium exhibens deo uigeat semper et tenuis sit. quod autem infert \'prudentem\', excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum. nisi enim cerebrum sanum fuerit, omnia membra in uitio erunt.