Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uniusuxoris uirum: de hoc supra diximus. nunc tantum admonemus, ut, si unius uxoris uir etiam ante baptismum quaeritur, cetera quoque, quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. neque enim conpetit uniuersa post baptismum et unum hoc mandatum intellegere ante baptismum.