Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ut enim oratores et philosophi describentes, qualem uelint esse perfectum oratorem et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt, sic in descriptione episcopi et in eorum expositione, quae scripta sunt, quasi speculum sacerdotii proponitur. iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant, ut uel dolere ad deformitatem uel\' gaudere ad pulchritudinem possint.