Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Antequam dictandi finem faciam — iam enim intellego me mensuram excedere epistulae —, uolo superiora capitula, in quibus futuri episcopi uita describitur, cursim exponere, ut apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus, quae praecipit, doctorem gentium suscipiamus. simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis sacerdotum scripsisse, quae scripsi, aestimet, sed in ecclesiae utilitatem.