Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
de quibus in Esaia scriptum est: mulieres, properantes de spectaculo uenite; non est enim populus habens intellegentiam, et rursum: mulieres diuites, surgite et audite uocem meam, et in Prouerbiis: mulierem fortem quis inueniet? honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est; confidit in ea cor uiri sui, et in eodem uolumine: sapientes mulieres aedificauerunt domum, insipiens autem destruxit manibus.