Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
contentiosum clames esse, quod diximus; accipe et aliam explanationem, ne tibi soli liceat non uoluntatem legi, sed legem iungere uoluntati. quidam coacte interpretantur uxores pro ecclesiis, uiros pro episcopis debere accipi — et hoc in Nicena quoque synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam ecclesiam episcopus transferatur, ne uirginali pauperculae societate contempta ditioris adulterae quaerat amplexus — et, quomodo culpa et uitium filiorum in λογισμοῑς, id est in cogitationibus, accipitur domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita uxores pontificum dici ecclesias.