Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mentitur Iohannes Baptista et digito Christum et uoce demonstrans: ecce agnus dei, qui tollit peccata mundi, si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia, aut, si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum: liberati a peccatis Christi potentiam, adhuc rei inbecillitatem probant.