Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

caesa sunt Aegypti primogenita et ne iumentum quidem Israheliticum in Aegypto derelictum est. et consurgit mihi Caina heresis atque olim emortua uipera contritum caput leuat, quae non ex parte, ut ante consueuerat, sed totum Christi subruit sacramentum. dicendo enim esse aliqua, quae Christus non possit purgare sanguine suo, et tam profundas scelerum pristinorum inuri corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius adtenuari non queant, quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? frustra autem mortuus est, si aliquos non potest uiuificare.