Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quapropter obsecro te, dilectissime, et aduolutus pedibus tuis precor: praesta mihi et tibi, ut salueris, sicuti scriptum est, a generatione peruersa; et recede ab heresi Origenis et a cunctis heresibus, dilectissime. uideo enim, quod propter hanc causam omnis uestra indignatio concitata sit. quod dixerim uobis: \'Arrii patrem et aliarum hereseon radicem et parentem laudare non debetis\'. et cum uos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis et ad tristitiam atque lacrimas adduxistis, non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos, qui intererant.
et, ut intellego, haec est omnis indignatio et iste furor et idcirco comminamini, quod mittetis aduersum me epistulas et huc illucque sermo uester discurrat, et propter defensionem hereseos aduersum me odia suscitantes rumpitis caritatem, quam in uos habuimus, in tantum, ut feceritis nos etiam paenitentiam agere, quare uobis communicauerimus, ita Origenis errores et dogmata defendentes.