Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque, quod uenerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio hortorque uos et precor per domini caritatem, ut nobis uestros tribuatis aspectus et per occasionem sanctorum locorum tanto ditetis munere. certe, si consortia displicuerint, adorasse, ubi steterunt pedes domini, pars fidei est et quasi recentia natiuitatis et crucis ac passionis uidisse uestigia.

Opusculorum-meorum, quia plurima euolauerunt de nidulo suo et temerario editionis honore uulgata sunt, nihil misi, ne eadem forsitan mitterem, quae habebas. quodsi exemplaria libuerit mutuari, uel a sancta Marcella, quae manet in Auentino, uel a LQth temporis nostri, Domnione, uiro sanctissimo, accipere poteris. ego autem opperiens praesentiam tuam aut totum dabo, cum adfueris, aut, si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam.