Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Abraham unicum filium laetus interficit et tu unam de pluribus quereris coronatam? non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. cum de media pompa funeris exanimem te referrent, hoc inter se populus mussitabat: \'nonne illud est. quod saepius dicebamus? dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non uel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. quousque genus detestabile monachorum non urbe pellitur, non lapidibus obruitur, non praecipitatur in fluctus? matronam miserabilem seduxerunt, quae quam monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla gentilium ita suos umquam filios fleuerit\'.