Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cur autem -durum sit, quod quandoque patiendum est? dolemus quemquam mortuum: ad hoc enim nati sumus, ut maneamus aeterni? Abraham, Moyses, Esaias, Petrus, Iacobus et Iohannes, Paulus, electionis uas, et super omnia dei filius moritur: et nos indignamur aliquem exire de corpore, qui ad hoc forsitan raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius? placita enim erat deo anima eius; propter hoc properauit* educere eum de media iniquitate, ne longo uitae itinere deuiis oberraret anfractibus. lugeatur mor-

tuus, sed ille, quem gehenna suscipit, quem tartarus deuorat, [*]( 3 *II Cor. 12, 10 4 cf. II Cor. 12, 9 5 cf. II Cor. 12, 8 6 II Cor. 12, 9 7 cf. II Cor. 12, 7 9 cf. Tertull. Apol. c. 38 15 cf. Act. 9, 15 17 Sap. 4, 11 18 *Sap. 4, 14 ) [*](1 dic. cred. B dicet D 2 iud. xpi 2 3 in s. l. K 4 enim s. l. W infirmor in mg. m2 B fortis S 5 et om. K,2a.c.,1F 7 mea] add. nam (quia g) uirtus in infirmitate perficitur BS ad] a G reuelationem 2D -nis B 8 monetur quidem Za.c.D et adp. D in] ad B similitudine codd. praeter GB 9 triumphantium B triumphanti Zp.r. curro Za.c.D comis KT 10 te memento] et iumentum D te] add. esse S 12 sit s. I. m2 K quando 2a.c.m2D 13 et cur dolemus s non sumus g 14 Esaias} helias B Petrus om. KW iacob Z 15 pr. et om. 2D fil. dei S 17 inmutaret 2p.c.m2D eius int. KXF int. illius G 18 quia placita GK\'I\' enim om. G alt. eius] illius Z hoc] ea Z 19 eam S 20 longa uita in (in s. l. 2) itinere 2D lugebatur ZBa.c. 21 genua Ga.c. suscepit 2a.c.Ba,c.m2 )

299
in cuius poenam aeternus ignis exaestuat. nos, quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus obuiam Christus occurrit, grauemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus. quia, quamdiu hic moramur, peregrinamur a domino, illa, illa cupido nos teneat: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; habitaui cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea.

si Cedar \'tenebrae\' sunt et mundus iste sunt tenebrae, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt, faueamus Blesillae nostrae, quae de tenebris migrauit ad lucem et inter fidei incipientis ardorem consummati operis percepit coronam. reuera, si saeculare desiderium et — quod deus a suis auertatdelicias uitae istius cogitantem mors inmatura rapuisset, plangenda erat et omni lacrimarum fonte deflenda.