Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

bonus est deus et omnia, quae bonus fecit, bona sint necesse est. mariti orbitas inrogatur: plango, quod accidit, sed quia sic placet domino, aequo animo sustinebo. unicus raptus est filius: durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. si auditum quoque surdae aures negauerint, uacabo a uitiis; nihil aliud nisi dominum cogitabo. inminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor et nuditas: extremam expectabo mortem et breue putabo malum, quod finis melior subsequetur. consideremus, quid ethicus ille psalmus sonet:

iustus es, domine, et rectum iudicium tuum. hoc non potest dicere nisi ille, qui ad uniuersa, quae patitur, magnificat deum et suo merito inputans de eius in aduersis clementia gloriatur. exultauerunt enim filiae Iudae in omnibus iudiciis domini. si ludaea \'confessio\' interpretatur, confitens autem omnis anima [*]( 2 *Ps. 72, 13—14 5 *Ps. 72, 16—17 8 Ps. 35, 7 .9 *Rom. 11, 33 20 Ps. 118, 137 24 cf. Ps. 96, 8 ) [*]( 1 delicta] add. in Zp.c.m2D innocentium KW innocentiam Z infantia K\'P iufantium Zp.e. 3 nocentes 1P 4 fact. sum] fui KY 6 hic S 7 pr. in om. g et om. B 9 pr. et GD, om. cet. 10 inscr. G,Ba.c.m2, add. sunt cet. 11 facit ZD,B 8. I. sunt 2 14 fil. rapt. e. 2B 15 amice Za.c.D 17 dom.] a (de s. I. m2) domino Z inminet G inmineuit (e del.) D; add. et Z (eras.), D 19 subsequitur K,Zp.c.m2xI\' subsequatur B 20 consideramus D ęthycus Z (y ex ni) prof(ph)eticus KV sonat ZD 22 dominum S 23 in adu. de eius ZD in om. B 24 iudeae K,1\'p.c.m2 25 iuda D )

298
credentis est, necesse est, ut, qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi iudiciis gaudeat.

sanus sum: gratias refero creatori. langueo: et in hoc laudo domini uoluntatem. quando enim infirmor, tunc fortior sum et uirtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. patitur et apostolus aliquid, quod non uult, pro quo ter dominum deprecatur. sed dicitur ei: sufficit tibi gratia mea et ad reuelationum humiliandam superbiam monitor quidam humanae inbecillitatis adponitur in similitudinem triumphantum, quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas adclamationes ciuium dicens: \'hominem te memento\'.