Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeras forsitan, si ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur \'bar\'? audiens \'bar\' risum tenere non possum. nam cum apud Hebraeos dicatur \'bad\', ipsos quoque septuaginta interpretes sic transtulisse manifestum sit, pro \'bad\' ut \'bar\' scribatur, error obtinuit; bad autem lingua Hebraica \'linum* dicitur, licet linum \'phestim5 significantius exprimatur.

denique, ubi nos legimus: et fac eis femorale lineum, utoperianturcarnis turpitudines a lumbis usque ad crura eorum, in Hebraeo pro lineo \'bad\' ponitur. qua specie uir quoque ille, qui Dauihelo monstratur, indutus est: et extuli oculos meos et uidi; et ecce uir unus uestitus baddim, quo plurali numero \'usstes lineae\' nuncupantur.