Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici uident oculi. non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum dei monstrat Assyriis, sed Assyrii uidere, quod cuperent. denique frequentibus bellis Iudaea conuulsa uasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma uitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.