Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nobis diuerso tramite inceditur: uirginitatem non efferimus, sed seruamus. nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. qui perseuerauerit, inquit, usqueadfinem, liicsaluus erit et: multi uocati, pauci autem electi.