Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Homo quidam habebat duos filios. hominem deum dici multis testimoniis adprobatur, ut ibi: duorum hominum testimonium uerum est. ego de me testimonium dico et pater, qui me misit.

in alia parabola pastor, in alia pater familias nuncupatur, in alia uineam locat, in alia inuitat ad nuptias et diuersis similitudinibus rem significat eandem, ut Iudaeorum superbiam reprobet et in commune omnium peccatorum, siue gentilium siue Israhel, paenitentiam probet. quod autem ait \'duos filios\', omnes paene scripturae de duorum uocatione populorum plenae sunt sacramentis.

Et dixit illi adulescentior: pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. substantia dei est omne, quod uiuimus, sapimus, cogitamus, in uerba prorumpimus. hoc deus aequaliter uniuersis et in commune largitus est euangelista dicente: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in mundum.

iste est dexter oculus, qui ab scandalis obseruandus est; haec lucerna corporis; hoc talentum, quod non est in sudario conligandum, id est delicate otioseque tractandum, nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum. [*]( 3 *Luc. 15, 11 4 *Ioh. 8, 17—18 6 cf. Matth. 18, 12-14. Luc. 15, 4-6 7 cf. Matth. 20, 1-16 etc. cf. Matth. 21, 23-41 etc. 8 cf. Matth. 22, 2-14 etc. 13 *Luc. 15, 12 17 Ioh. 1, 9 18 cf. Matth. 5, 29 etc. 19 cf. Matth. 6, 22 etc. 20 cf. Luc. 19, 20 ) [*]( 1 commentatoris AXQ commentarii cet. 3 quidem X deum s. l. ZW 4 abprobatur W ibi] ubi Aa.r. 5 de s. l. W 7 nuncupabatur B in al. uin. loc.] 2mg.m2,Qmg. alt. aliarn W locant Wa.r. loncat D tert. aliam W 9 eadem W communi\'s 10 siue Isr. om. W israhel AD, ras. i. t. et s. l. m2 israhelitarum B israel cet. 11 scripture pene D 12 de om. ZD uocatiouem A sacramentis om. WX 13 ille Zp.c.Ba.c.m2 ille D adnliscentior Za.c.,X,Ba.c.m2 adolescentior Q, Bp.c.m2 16 haec s qualiter W et in] sed W 17 qui W 18 hunc mund. B 19 a X,Zp.r. haec] et W hoc] haec Q 20 conligatum W (11 ex nl m2), X deligate A, W (corr.) 21 fodiendurn D )

118

Qui diuisit eis substantiam. significantius in Graeco legitur δlειλεν αύτοις tdv p(ov, id est, dedit liberum arbitrium, dedit mentis propriae uoluntatem, ut uiueret unusquisque non ex imperio dei, sed ex obsequio suo, id est non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a ceteris animantibus distaremus, dum ad exemplum dei permissum est nobis facere, quod uelimus. unde et in peccatores aequum iudicium et in sanctos aut in iustos praemium retribuetur.

Et non post multos dies collectis omnibus adulescentior filius p eregre profectus est in regionem longinquam. si deus tenet caelum palmo et terram pugillo et Hieremias dicit: deus adpropinquans et non deus de longinquo, per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur, quomodo filius peregre proficiscitur et a patre [*](n ) discedit? sciendum igitur non locorum spatiis, sed affectu aut esse nos cum deo aut ab eo abscedere. quomodo enim ad discipulos loquitur: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ita ad eos, qui sui iactantiam praeferunt et esse cum domino non merentur, dicit: discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem.