Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et cupiebat saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illi dabat. id, quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Hierusalem: et factum est in te* peruersum ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore conpletum.

substantiam suam in regione principis perdidit et post perditas facultates missus ad porcos egestate contabuit. daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio et uniuersa uitia. haec blanda sunt et lasciua et sensus uoluptate demulcent statimque, ut apparuerint, ad usum sui prouocant. quibus ideo luxuriosus adulescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat.