Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. propter quod scriptum est: omni custodia serua cor tuum iterum: diligit dominus munda corda, accepti autem sunt ei omnes immaculati. idcirco age, ut ordines reliquum tempus uitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum propheta: perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae et iterum: introibo ad altare dei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam, quia non inchoasse sufficit, sed perfecisse iustitia est. [*]( 1 cf. Ezech. 18, 26-28 8 *Phil. 3, 1.3—14 11 cf. Prou. 24,12 12 cf. Ps. 50, 4 13 Prou. 4, 23 14*Prou. 22,11 17 Ps.100, 2 19 Ps. 42, 4 ) [*](1 enim iusti v a quo die v a die qua c1 esse om.cl 5 praed. om.v uno v se eff. iust. c 6 tuae om.v. add. est g 8 sed om.il ap.dicit etł 10 me] se i1 persequor v 12 deum] esse deum c1 ideo i1 a pecc. hab. v 14 dom. dil. cl corda munda ec1 15 sunt autem ec1 16 tuae] sue i1 17 secura ecl 20 inch. non v )