Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in huius uitae agone uersatur, nec desperare peccator, qui secundum praedictam prophetae sententiam una die iustum se efficere potest. sed totum, quo tenditur, spatium uitae tuae ut peragere possis iustitiam, nec de praeterita iustitia confidens remissior efficiaris, sed, sicut dicit apostolus: posteriora obliuiscens, ad ea autem, quae anteriora sunt, me extendens ad destinatum persequar brauium supernae uocationis sciens scriptum esse cordis inspectorem deum.