Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ut uulgo dicitur, facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. sic enim scriptura dicit: quodsi uotum uoueris domino deo, ne moreris reddere illud, quia quaerens quaeret illud dominus deus tuus abs te et erit tibi in peccatum. ait ergo: debitam honorificentiam uiro exhibe, ut ex utroque domino debitum, quod uouisti, reddere possis.