Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

iam dudum, ut intellegis, scopuloso difficilique m loco uersatur oratio nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen; malumus enim contristare te forsitan uera dicendo quam ficta adulatione decipere. duplex, ut uides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque artaris, ex utroque constringeris. contemnere omnino uirum atque despicere aperte contra apostoli sententiam est; prodere uero tanti temporis castitatem et deo non reddere, quod promiseras, timendum atque metuendum est.