Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientiam repente respiret, non mihi uidetur satis accommodata nostrarum scripturarum auctoritati, sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt.
non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente, quantum sufficit, inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim progrediendo inluminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum tanto magis, quanto magis propinquat egressui, ut illud, quod in eo lucet, sit utique ex lumine, quo progreditur, illud autem, quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris, unde egreditur. itaque et non iustificabitur [*]( s ) in conspectu dei omnis uiuens et tamen iustus ex fide uiuit. et induti sunt sancti iustitia alius magis, alius minus et nemo hic uiuit sine peccato et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum.
Sed quid ago ? tamquam oblitus, cui loquar, doctori similis factus sum, cum proposuerim, quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id, quod agebam, incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam [*]( 18 Ps. 142, 2 19 *Hab. 2, 4. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11. Hebr. 10, 38 20 cf. Hiob 29, 14 ) [*]( 1 oppriment <p emergendum Aa.c.m2% 3 totum Eug.codd.Vat. et Des- ) [*]( -noyersii stultitia ty,Ma.c.m2 nullum Eug.cod.Vat. 5 stultitiae β 6 preuocatione β 7 in om.AfiDM sapientiam Eug.codd.praeterVat. -tia eel. re- spiceret AMa.r.,%D accommoda Eug.codd.praeterVat.et unumPar. 8 auctori- tate Eug.codd.plerique 9 uel] et q sapientiae β com(n)pararetur AMa.c.,%D 10 dici A,np.r. 11 summa β 13 egrediendo Eug.cod.Vat. 16 egressus sui (super sui m2 1 sibi id est luci)i¥ 17 quo] co β 20 sancti om.3 iustitiam $ magis Eug maius cet. 21 magis Eugз maius cet. 22 obtimum β 23 ago Eug ego cet. loquor A3DM 24 dicere A%D,Ma.c m2,om.^ 25 in om.AftDM id] hic 3 )
si autem — quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius — ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud inluminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita, ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est in alio actu magis, in alio minus, in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem.
nam et \'maior est in isto caritas quam in illo\' recte possumus dicere et \'aliqua in isto, nulla in illo\', quantum pertinet ad caritatem, quae pietas est, et in ipso uno homine, quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam.
Et ut generaliter breuiterque conplectar, quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum adtinet, uirtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima uero, quae iam non possit augeri, quam diu hic homo uiuit, in nemine; quam diu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est, quam debet, ex uitio est.
ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciet bonum et non peccabit. ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens. propter quod uitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non [*](24 *Eccle. 7, 21. ci. III Reg. 8, 46 25 Ps. 142, 2 27 *J Ioh. 1, S ) [*]( 4 prauo prauius est g distortusque I.Į! 7 pr. quo AfiDM 9 quisquis g 10 teri. alio] aliquo A&DM 11 sic (c exp.) A potest dici I.Į! aliam et aliam g 12 minusue] aliam minusue AõD aliamue(ue m2)minus M aliam minus g all. in om.õ 14 pietatis Aa.c.m2%DM 16 profecit I.Į! 18 brebique I.Į! 19 habeam I.Į! 20 qua] quia Ap.c.m2% quo Aõ 22 homo hic g in neminem A3D in nemine est (est in ras.) M est in nemine g 23 debet] libet Eug.codd.praeter Vat. et unum Par. 24 faciet Goldb. sec. LXX faciat codd. 25 peccauit A3D Eug.cod.Vat.,Ma.c.m2 peccet Eug. duo codd.,Mp.c.m2 (c/. LXX) 28 nosmet g seducimus g )