Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios, qui haec forte legerint, dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti; ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt, quorum nunc intellectum requirimus, posuisti, quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait \'offenditis\', sed ait \'offendimus\', cum Christi loqueretur apostolus, et cum hoc loco dicat: q u icumque autem totam legem seruauerit, offen-. dat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno sed in multis nec quosdam sed omnes dixit offendere.

Absit autem, ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia. dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit autem, ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel evoRteiav uel expressius et plenius fteooefieiav uocant.

quid autem est pietas nisi dei cultus ? et unde ille colitur nisi caritate ? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis [*]( 4 cf. Ioh. 13,25; 21,20 *I Ioh. 1,8 8 cf. adu. Iouin. 112 lllac.3,2 13 Iac. 2,10 18 cf. I loh. 1,8 20*Hiob28,28 24 cf. ITim. 1,5 26 cf. Cant. 8,6 ) [*]( 1 si null. uit. om.AftDM 2 pr. qui g peccati D; add. est g 4 supra %M domini om.õ hominis β disc. Eug recumbebat (pec- J) eel. 6 nec ex ne A 7 ag. est diut. Eug.cod.Vat. forte hoc g hoc AftDM 8 iuuin. β 9 alt. etiam] eam β 10 intellectu β 12 pr. ait omSalt. ait Eug,om.cet. off. omnes g 14 autem om.$ aufendat g 16 dicit g affende § 17 exae(e M)stimet A,Ma.c.m2 militia AMa.r.,D 19 et] ut β 20 dixit-sap. omty autem] add. ipsa sapientia g 21 autem Eug ergo cel. toth hac β 22 dei s.l.m2A 23 eusebian ADM esebian J eusebia ^ planius Euy.cud.Vat. theo- sebian A$DM tehosebia$ autem om.5 24 pietas est g ille om.^ 25 enim Eug igitur cet. 26 ipsa-p. 234, 1 pr. quia om.5 et om.; tert. est ecrp.aS )

234
sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis, siue potius, quia, sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus.

huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat. quod uero illa aedificando inpleuerit, nihil ibi ista inane, quod inflet, inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit, ubi, cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: a b stinere uero a malis scientia est.

cur ergo non dicimus, qui hanc uirtutem habet, habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas ? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus, quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus, et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta fuerit, nihil ex uitio remanebit.

Proinde mihi uidentur Stoici ideo falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere, cum in ea fuerit omnino perfectus, non quia illum prouectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem.

sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum palmum uel digitum, sic illos, qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed, nisi totam stultitiam [*]( 3 *Ioh. 15, 13 7 cf. I Cor. 8, 1 9 *Hiob 28, 28 12 cf. Rom. 13, 10 ) [*]( 1 eum Õ 2 sicut] sic β 3 hac Mp.r.Eug.codd.nonnulli hanc cet. 4 quis ponat Eug ponat eel. ponat quis g 7 illa flat g uera J alt. illa orn.D sinueniat*p 9 ibi3 sapienti g 11 qui] quida 13 uirtutem 3 lApr. inest Ap.c.m2Eug est cet. pr. uirtus] uirtute Aa.c.m2%DM uirtus ei uel ei uirtus ç alt. inest Eug est cet. 15 magis tyEug maius ADM minus g est om.β fuerit Ap.c.m2Exuj.codd.praeierVat. erit cet. 16 uitiu β 17 ideo Eug,om.cel. fallunt § 18 hab. omn. A3DM sed tunc] sectunt g 19 in om.Eug.cod.Vat. omn. perf. fuerit y fuerint 3 profectum β prouentum 5 20 negent 3 ex] et 3 quoddam 5 21 emicetur ty%D,AMa.c.m2 enitatur Mp.c.m2 sapientia D 22 interest (inter in ras.) AM est inter β nrm est 3 nr est D prefoc. (ef in ras.) A preuoc. ^ prouoc. %D,Ma.c.m2 23 an] aut g uno palmo g uel]aut(aud)ADM digito ; 25 surgentes (—tis g) gurgitk A%DM aere $ nisi totam] in isto tam D )

235
uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes, ubi autem euaserint, mox habere totam nec quicquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere.