Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
qui autem non uiuificantur m Christo, restat, ut m ea condemnatione maneant, de qua dicit apostolus: per unius delictum in omnes homines ad condemnation e m. cui delicto obnoxios paruulos nasci et omnis credit ecclesia et ipse iam contra Iouinianum disputans et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoraui, fide ueracissima definisti. credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae uel non legi uel in [*]( - 5 praesentia non recordor. huius igitur damnationis in paruulos causam requiro, quia neque animarum, si nouae fiunt singulis singulae, uideo esse ullum in illa aetate peccatum nec a deo damnari ali- 15 quam credo, quam uidet nullum habere peccatum. )