Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Dubito an loquar, sed — uelim, nolim —, quia crebro fit, dicendum est, non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias nec umquam audieris, sed quo per occasionem tui ceterae praemonendae sint. cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: non bene olet, qui bene sem p er olet, quasi quasdam pestes et uenena pudicitiae uirgo deuitet, ut taceam de ceteris, quorum inportuna uisitatio et se infamat et alias, ut, etiamsi nihil mali operis perpetretur, tamen hoc sit uel maximum malum frustra patere maledictis et morsibus ethnicorum.