Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mores enim et studia dominarum plerumque ex ancillarum et comitum moribus indicantur. illa sit tibi pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias, quae nescit esse se pulchram, quae neglegit formae bonum et procedens ad publicum non pectus et colla denudat nec pallio reuelato ceruices aperit, sed quae celat faciem et uix uno oculo, qui uiae neces- Varius est, patente ingreditur.