Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec inpia et scelerata doctrina olim in Aegypto et in orientis partibus uersabatur et nunc abscondite quasi in foueis uiperarum apud plerosque uersatur illarumque partium polluit puritatem et quasi hereditario malo serpit in paucis, ut perueniat ad plurimos, quam certus sum quod, si audieris, non recipias. habes enim apud deum magistras, quarum fides norma doctrinae est.

intellegis, quid loquar — dabit enim tibi deus in omnibus intellectum — nec statim aduersum saeuissimam heresim et multo his nequiora, quam dixi, responsionem flagitabis, ne non tam prohibuisse uidear quam commonuisse, cum praesentis operis sit instruere uirginem, non hereticis respondere. ceterum omnes fraudulentias eorum et cuniculos, quibus nituntur subuertere ueritatem, in alio opere deo adiuuante subuertimus, quod, si uolueris, prompte libenterque mittemus. ultroneas enim aiunt putere merces et pretia facilitate decrescere, quae semper in raritate maiora sunt.

Solet inter plerosque esse certamen, utrum solitaria an cum multis uita sit melior. quarum prior praefertur quidem secundae, sed, in uiris si quidem periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia sordidis et inpiis cogitationibus pateant et pleni adrogantiae ac [*]( 1 *Ps. 18, 10 6 cf. Ps. 83, 7 7 *Ps. 118, 67 8 *Ps. 141, 8 *Ioh. 9, 2 16 *II Tim. 2, 7 22 in alio opere] sc. epistula CXXIV ) [*]( 1 sin (n eras.) 93 sint(nt exp.)A iudicia sunt g 2 semet ipsa B 5 et s.l.m2A 6 ueterum (s.l.m2%3) luere 93 B luere ueterum g 9 ex utero eras.93 11 ait. in om.g 12 foueas A 15 non ex necm293 17 intellectuZ) 18 quam] quae g 19 responsionem] add. ordinis (hordinis D) codd., quod ex nota origenis margini adscripta ortum puto, hominis s flagites B non] modo B 20 insti- tuere g 21 fraudol. A%5a.c.m2,D 23 mittimus Aa.c.m2,^SD 24 decrescunt g 27 melior sit g 28 si in uiris (om. quidem) g si quidem scripsi quidem AD, SlJa.c. quoque 93p.c.B 29 ac] et g )

198
supercilii cunctos despiciant armentque linguas suas uel clericis uel aliis monachis detrahendi (causa) - de quibus rectissime dicitur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus-, quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora delabitur!

noui ego in utroque sexu per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem in quibusdam fuisse uexatam praecipueque in his, qui in humectis et in frigidis habitauere cellulis, ita ut nescirent, quid agerent quoue se uerterent, quid loqui, quid facere deberent. certe, si rudes saecularium litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, uerbositatem solam discunt absque notitia scripturarum et iuxta uetus elogium, cum loqui nesciant, tacere non possunt docentque scripturas, quas non intellegunt, et, cum aliis persuaserint, eruditorum sibi adsumunt supercilium prius inperitorum magistri quam doctorum discipuli.

bonum est igitur oboedire maioribus, parere perfectis et post regulas scripturarum uitae suae tramitem ab aliis discere nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. de talibus feminis et apostolus loquitur, quae circumferuntur omni uento doctrinae semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes.

Matronarum maritis ac saeculo seruientium tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus et audias, quid uel maritus uxori uel uxor locuta sit uiro. uenenatae sunt huiusce modi confabulationes, super quarum damnatione saecularem uersum adsumens apostolus fecit ecclesiasticum: corrumpunt mores bonos confabulationes malae, cuius iambici metrum, dum uerbum seruat ex uerbo, nequaquam expressit Latina [*](3 Ps. 56, 5 12 cf. Otto, Sprichw. p. 338 sq., ubi adde Quintil. i. o. VIII 5, 18. Martial. VI 41, 2. Hieron. epist. LXl 4, 1 19 cf. Eph. 4, 14 II Tim. 3, 7 26 *I Cor. 15, 33 = Menandri fr. 218 Kock ) [*]( 2 detrahendo g detrahtndis Engelbrecht causa addidi, om. codd. 5 rejinquantur B 6 delabuntur B per nim. abst. s.l.m2$8 7 cerebris Aa.r.D in om.ç 8 umectis A,Da.c. tert. in erasSS,om.Z habitauerunt g 11 dissert. codd.praeterB 12 eloquium A cum loqui ex conloqui m2A 14 ass. 93p.c.m2B 16 igitur est B praefectis Q 18 pessima D feminis om.B 20 ad ex ab A 22 mariti B ac] a Aa.c.m2D 23 declinente D 24 loquuta ida.c.m2D 25 damnationem A0SD 27 confab. pessimae Q colloquia mala B )

199
translatio.

graues feminae — et maxime uiduae ac uirgines — tibi comites eligantur, quarum probata est conuersatio, sermo moderatus, sancta uerecundia. fuge lasciuiam puellarum, quae ornant capita, crines a fronte demittunt, cutem poliunt, utuntur lomentis, adstrictas habent manicas, uestimenta sine ruga soccosque crispantes, ut sub nomine uirginali uendibilius pereant.

mores enim et studia dominarum plerumque ex ancillarum et comitum moribus indicantur. illa sit tibi pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias, quae nescit esse se pulchram, quae neglegit formae bonum et procedens ad publicum non pectus et colla denudat nec pallio reuelato ceruices aperit, sed quae celat faciem et uix uno oculo, qui uiae neces- Varius est, patente ingreditur.

Dubito an loquar, sed — uelim, nolim —, quia crebro fit, dicendum est, non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias nec umquam audieris, sed quo per occasionem tui ceterae praemonendae sint. cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: non bene olet, qui bene sem p er olet, quasi quasdam pestes et uenena pudicitiae uirgo deuitet, ut taceam de ceteris, quorum inportuna uisitatio et se infamat et alias, ut, etiamsi nihil mali operis perpetretur, tamen hoc sit uel maximum malum frustra patere maledictis et morsibus ethnicorum.

nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos ecclesia ipsa reprehendit, quos interdum abicit, in quos nonnumquam episcoporum et presbyterorum censura desaeuit, ut prope periculosius sit lasciuis puellis ad loca religionis quam ad publicum procedere. quae uiuunt in monasterio et quarum simul magnus est numerus, numquam solae, numquam sine matre procedant. de agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim inuadat et laceret et cuius carnibus et cruore saturetur. morbidae oues suum relinquunt gregem et luporum faucibus deuorantur.

scio ego sanctas uirgines, quae diebus festis propter [*]( 17 Martialis II 12, 4\' ) [*]( 4 dimittunt Ap.c.m2sBD mittunt Aa.c.m2 lumentis A>sa.c.m2,D pig- mentis B 8 tibi sit B pulcra DB 9 se nescit esse g se s.lSS,om.DB pulcram D 10 reuoluto g ceruicem ç 16 peregrinis Aa.r.D 17 olentis AD pellicula AD arbitrii AD triuii B 18 qui-alt. olet in mg.m2B bene semper 1ap.c.m2 semper bene cet. 19 quarum B 20 operis om.ç 22 ethn.] inimicorum Ap.c.m2 - 23 ipsaex omnis93 28 procedunt A 2$alt. etsi.93,om.^ )

200
populorum frequentiam pedem domi cohibent nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia et publicum penitus deuitandum. ante annos circiter triginta de uirginitate seruanda edidi librum, in quo necesse mihi fuit ire contra uitia et propter instructionem uirginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere.

qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intellegens, quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audiuit, sed quasi criminatorem sui operis auersatus est. uerumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium et uulnus conscientiae dolore monstrasse ?

liber manet, homines praeterierunt. scripsi et ad plerasque uirgines ac uiduas σπουδασμάτια et, quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est, ut aut ex superfluo eadem a nobis repetantur aut nunc praetermissa plurimum noceant. certe et beatus Cyprianus egregium de uirginitate uolumen edidit et multi alii tam Latino sermone quam Graeco omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in ecclesiis, ἁγνὴ uita laudata est.

sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt uirginitatem et exhortatione indigent, ut sciant, quale sit, quod eligere debeant; nobis electa seruanda sunt et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis calciatisque pedibus et adprehensis manu baculis iter per insidias huius saeculi et inter uenena faciamus possimusque ad dulces Iordanis peruenire aquas et terram repromissionis intrare et ad domum dei ascendere ac dicere cum propheta: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae et illud: unam petii a domino, [*](3 sc. epist. XXII 19 cf. Ex. 12, 11 23 Ps. 25, 8 25 *Ps. 26, 4 ) [*]( 1 freq. pop. g 3 seruanda in My.93 4 fuit mihi g 6 qui sermo ex quis ergo m2A in se s.lSQ 7 audiunt ABa.c.m2,D 8 aduersatus S5a.r.B tamen om5SB 10 praeterierunt ex perierunt 58 11 ac ex et S3 CIlOY- (Y in ras.m2)AACN[N exp.,s.l.m2M)AAA (mut. in AEAIA m2) festinata (s.l. m2)A CIIOA(eras.)YAACNAIIA » CnOYAACNAJIA D CIlOYMCAIA- TIA B 12 ut om.A ex om.ç a om.B 13 aut-certe in mg.m2A nunc] n B et om. A ciprianus B 15 literis Sap.c.B praecipui B 16 e(ae S3)cclesia Ap.c.m2^SB ayvi) Vallarsi agnis Aaaa.c.m2,D agnes-45sp.c.m2 agminis B pertinet B 17 exortatione D exercitatione B 18 elegere A93a.c. m2D seru.] confirmanda B 19 pro et] hi D 20 queom.g appr.93p.c.m2Z)j5 21 et om.B possumusque A possumus quae D possumus 93a.c. ut possimus ç 22 aquas peru. B 25 et illud s.l.%3 et ex ut m2A peti A domino] 3 B )

201
hanc requiram, ut habitem in domo domini omnibus diebus uitae meae.

felix illa conscientia et beata uirginitas, in cuius corde praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia ceteraeque uirtutes, nullus alius uersatur amor nec ad recordationem hominis aliquando suspirat nec uidere desiderat, quem, cum uiderit, nolit dimittere. sanctum uirginum propositum et caelestis angelorumque familiae gloriam quarundam non bene se agentium nomen infamat. quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere.

digna res risu, immo planctu: incedentibus dominis ancilla uirgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine, quam incomptam uideris, dominam suspiceris. nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut uiuant licentius, utantur balneis faciantque, quod uolunt, et deuitent conscientias plurimarum. haec uidemus et patimur et, si aureus nummus adfulserit, inter bona opera deputamus.

Finem iungo principio nec semel monuisse contentus sum. ama scripturas sanctas et amabit te sapientia. dilige eam et seruabit te; honora illam et amplexabitur. haec monilia in pectore et in auribus tuis haereant. nihil aliud nouerit lingua nisi Christum, nihil possit sonare, nisi quod sanctum est. auiae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo uersetur, quarum imitatio forma uirtutis est. [*]( 9 cf. I Cor. 7, 9 18 *Prou. 4, 6. 8 ) [*]( 1 banc] ac D inhabitem B domini] d B 2 meae ex tuae 33 5 aduersatur B 6 uidere desiderat ex uiderat 23 noli D 8 quorundam codd. praeterB se eras.93 9 cont. non poss. B 13 separatae AB et om.B quaerunt] que sunt D ut] ubi B 14 faciamque D 16 adfluxerit ASda.c.w2 reputamus ADaQp.c. 17 contemptus D contenti Aa.c.m2 22 tuae eras.%3, om.B ac ex et 33 dulc. in ore B 23 est] add. explicit ad demetriadem 93 )

202